Et ingressus perambulabat Jericho.● Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :● et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.● Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.● Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.● Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.● Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.● Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.● Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.● Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.● Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.● Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.● Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.● Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.● Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.● Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.● Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.● Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.● Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.● Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :● timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.● Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :● et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?● Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.● Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.● Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.● Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.● Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.● Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,● dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.● Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.● Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.● Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?● At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.● Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.● Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :● et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,● dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.● Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.● Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.● Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :● Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.● Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :● et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.● Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,● dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.● Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :● et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.●
Lucas 19
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: f3765765…a63fd5