Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,● et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?● Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :● baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?● At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?● Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.● Et responderunt se nescire unde esset.● Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.● Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.● Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.● Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.● Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.● Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.● Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.● Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?● veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.● Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?● Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.● Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.● Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.● Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.● Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?● Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?● ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.● Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.● Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.● Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,● dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.● Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.● Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.● Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.● Novissime omnium mortua est et mulier.● In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.● Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :● illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :● neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.● Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.● Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.● Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.● Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.● Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?● et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,● donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.● David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?● Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :● Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,● qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.●
Lucas 20
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 77eee956…f8b6d8