Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.● Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.● Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.● Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.● Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :● Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.● Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?● Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.● Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.● Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.● Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.● Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :● continget autem vobis in testimonium.● Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :● ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.● Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :● et eritis odio omnibus propter nomen meum :● et capillus de capite vestro non peribit.● In patientia vestra possidebitis animas vestras.● Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :● tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,● quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.● Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.● Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.● Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :● arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :● et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.● His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.● Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :● cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.● Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.● Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.● Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.● Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :● tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.● Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.● Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.● Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.●
Lucas 21
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: e50e8565…059a63