Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :● et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.● Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :● et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.● Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.● Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.● Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.● Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.● At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?● Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,● et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?● Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.● Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.● Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.● Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.● Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.● Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.● Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.● Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.● Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.● Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.● Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.● Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.● Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.● Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.● Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.● Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :● vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.● Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,● ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.● Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :● ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.● Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.● At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :● Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?● At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.● Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.● At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.● Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.● Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.● Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,● dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.● Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.● Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.● Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.● Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.● Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.● Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?● Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?● Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.● Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.● Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?● Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.● Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.● Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.● Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.● At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.● Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.● Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.● Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.● Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.● Et egressus foras Petrus flevit amare.● Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.● Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?● Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.● Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.● Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :● si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.● Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.● Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.● At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.●
Lucas 22
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 961fd759…769082