Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.● Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.● Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.● Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.● At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.● Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.● Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.● Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.● Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.● Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.● Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.● Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.● Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,● dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.● Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.● Emendatum ergo illum dimittam.● Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.● Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :● qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.● Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.● At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.● Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.● At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.● Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.● Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.● Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.● Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.● Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.● Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.● Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.● Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?● Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.● Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.● Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.● Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.● Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,● et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.● Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.● Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.● Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.● Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.● Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.● Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.● Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.● Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.● Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.● Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.● Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.● Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.● Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :● hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :● hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :● et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.● Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.● Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.● Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.●
Lucas 23
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 89c940e4…cbc5d3