Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :● et invenerunt lapidem revolutum a monumento.● Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.● Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.● Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?● non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,● dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.● Et recordatæ sunt verborum ejus.● Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.● Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.● Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.● Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.● Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.● Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.● Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :● oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.● Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?● Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?● Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :● et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :● nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.● Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,● et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.● Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.● Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !● Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?● Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.● Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.● Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.● Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.● Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.● Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?● Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,● dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.● Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.● Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.● Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.● Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?● videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.● Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.● Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?● At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.● Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.● Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.● Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,● et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :● et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.● Vos autem testes estis horum.● Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.● Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.● Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.● Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :● et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.●
Lucas 24
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 3ae5a197…4b1ec8