Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum● diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.● Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.● Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.● Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,● et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.● Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.● Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.● Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.● Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :● et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.● Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.● Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.● Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.● Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.● Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.● Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :● Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,● prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.● Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.● Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.● Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?● Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.● Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.● In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :● et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.● Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.● Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.● Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.● Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.● Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.● Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.● Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,● dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.● Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.● Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?● Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.● Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.● Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.● Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.● Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.● Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.● Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.● Et erat prædicans in synagogis Galilææ.●
Lucas 4
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 8c21e5e9…2e93ce