Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.● Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.● Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.● Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.● Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.● Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.● Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.● Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.● Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :● similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.● Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.● Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.● Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.● Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.● Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.● Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.● Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.● Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.● Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.● Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.● Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?● Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?● Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?● Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.● Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.● Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.● Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.● Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.● Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.● Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?● Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.● Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.● At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?● Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?● Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.● Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.● Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :● sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.● Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.●
Lucas 5
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: c6a8e043…f638b9