Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.● Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?● Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?● quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?● Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.● Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.● Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.● Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.● Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?● Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.● Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.● Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.● Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :● Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,● Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,● et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.● Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,● qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.● Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.● Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.● Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.● Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.● Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.● Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.● Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.● Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.● Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.● Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.● Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.● Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.● Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.● Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.● Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.● Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.● Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.● Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.● Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.● Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.● Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?● Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.● Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ?● aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.● Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.● Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.● Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.● Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?● Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :● similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.● Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.●
Lucas 6
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 8364c51e…1277bb