Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.● Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.● Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.● At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :● diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.● Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :● propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.● Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.● Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.● Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.● Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.● Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.● Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.● Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.● Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.● Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.● Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.● Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.● Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?● Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?● (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)● Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :● et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.● Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?● Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.● Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :● hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.● Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.● Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.● Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.● Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?● Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.● Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.● Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.● Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.● Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.● Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :● et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.● Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.● Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.● Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.● Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?● Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.● Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.● Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.● Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.● Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.● Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.● Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?● Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.●
Lucas 7
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 318d0344…698549