Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.● Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.● Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :● Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?● Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :● multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.● Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.● Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.● Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.● Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.● Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.● Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.● Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.● Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :● et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :● et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.● Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.● Orate vero ut hieme non fiant.● Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.● Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.● Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.● Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.● Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.● Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :● et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.● Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.● Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.● A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :● sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.● Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.● Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.● De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.● Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.● Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,● vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),● ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.● Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.●
Marcus 13
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 4b60b3a2…6d2569