Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.● Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.● Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.● Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?● poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.● Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :● semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.● Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.● Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.● Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.● Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.● Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?● Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,● et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?● Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.● Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.● Vespere autem facto, venit cum duodecim.● Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.● At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?● Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.● Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.● Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.● Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.● Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.● Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.● Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.● Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.● Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.● Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.● Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.● At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.● Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.● Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.● Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.● Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.● Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.● Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?● vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.● Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.● Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.● Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.● Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.● Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.● Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.● Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.● At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.● Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.● Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?● quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.● Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.● Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.● At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.● Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.● Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.● Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.● Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.● Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :● Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.● Et non erat conveniens testimonium illorum.● Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?● Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?● Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.● Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?● Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.● Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.● Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :● et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.● At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.● Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.● At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.● Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.● Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.●
Marcus 14
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 1f94f3ff…b3b5af