Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.● Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.● Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.● Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.● Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.● Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.● Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.● Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.● Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?● Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.● Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.● Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?● At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.● Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.● Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.● Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,● et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.● Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.● Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.● Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.● Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.● Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.● Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.● Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.● Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.● Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.● Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.● Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.● Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,● salvum fac temetipsum descendens de cruce.● Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.● Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.● Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.● Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?● Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.● Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.● Jesus autem emissa voce magna expiravit.● Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.● Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.● Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :● et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.● Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),● venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.● Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.● Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.● Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.● Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.●
Marcus 15
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 336a3ef7…58b451