Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.● Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.● Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?● Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.● Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.● Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.● Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.● At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.● Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.● Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.● Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.● Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :● et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.● Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.● Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.● Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.● Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :● serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.● Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.● Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.●
Marcus 16
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 8a9989bd…c11e7d