Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :● et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :● Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.● Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.● Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :● et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.● Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.● Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.● Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.● Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.● Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :● ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.● Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?● Qui seminat, verbum seminat.● Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.● Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :● et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.● Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,● et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.● Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.● Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?● Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.● Si quis habet aures audiendi, audiat.● Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.● Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.● Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,● et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.● Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.● Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.● Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?● Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :● et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.● Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :● sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.● Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.● Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.● Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.● Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?● Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.● Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?●
Marcus 4
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: fd4d4f6d…b1d458