Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.● Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,● qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :● quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :● et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.● Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :● et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.● Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.● Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.● Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.● Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.● Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.● Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.● Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :● et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.● Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.● Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.● Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,● et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.● Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.● Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.● Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,● et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.● Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.● Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,● et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :● cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :● dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.● Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.● Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?● Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?● Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.● Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.● Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.● Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?● Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.● Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.● Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.● Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.● Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.● Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.● Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.● Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.●
Marcus 5
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 263aa47a…3b09e3