Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :● et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?● Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.● Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.● Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :● et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.● Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.● Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,● sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.● Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :● et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.● Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :● et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.● Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.● Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.● Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.● Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.● Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.● Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.● Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.● Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :● cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :● et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.● Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.● Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.● Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :● sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,● et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.● Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.● Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.● Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.● Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.● Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.● Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.● Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :● dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.● Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.● Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.● Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.● Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.● Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.● Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.● Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.● Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.● Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.● Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.● Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.● Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.● At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.● Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.● Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :● non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.● Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.● Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :● et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.● Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.●
Marcus 6
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 5ebaae65…c7d558