Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.● Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.● Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :● et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :● et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?● At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :● in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.● Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.● Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.● Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.● Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :● et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,● rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.● Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.● Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.● Si quis habet aures audiendi, audiat.● Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.● Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :● quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?● Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.● Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,● furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.● Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.● Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.● Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.● Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.● Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.● At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.● Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.● Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.● Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.● Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.● Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :● et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.● Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.● Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :● et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.●
Marcus 7
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 2945d734…7fe897