In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :● Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :● et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.● Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?● Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.● Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.● Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.● Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.● Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.● Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.● Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.● Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.● Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.● Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.● Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.● Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.● Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?● oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,● quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.● Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.● Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?● Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.● Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.● Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.● Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.● Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.● Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?● Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.● Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.● Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.● Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.● Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.● Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.● Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.● Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.● Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?● Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?● Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.● Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.●
Marcus 8
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 4933a5c9…d6fab1