Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.● Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.● Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.● Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.● Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.● Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.● Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.● Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.● Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.● Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?● Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.● Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.● Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.● Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.● Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?● Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :● qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.● Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.● Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.● Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :● et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.● Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.● Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.● Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.● Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.● Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.● Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?● Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.● Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.● Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.● At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.● Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?● At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.● Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.● Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :● Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.● Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.● Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :● qui enim non est adversum vos, pro vobis est.● Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.● Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.● Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,● ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.● Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,● ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.● Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,● ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.● Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.● Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.●
Marcus 9
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 3dd06187…e6656c