Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.● Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,● Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,● Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.● Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :● sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.● Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.● Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.● Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :● non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.● In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.● Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.● Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.● Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.● Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.● Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.● Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :● et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.● Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :● non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.● Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :● et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.● Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.● Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :● sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?● Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.● Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.● Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.● Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.● Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.● Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.● Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.● Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.● Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :● veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :● et inimici hominis, domestici ejus.● Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.● Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.● Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.● Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.● Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.● Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.●
Matthaeus 10
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: d714cb25…5faafb