Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.● Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,● ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?● Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.● Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :● et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.● Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?● Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.● Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.● Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.● Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.● A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.● Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :● et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.● Qui habet aures audiendi, audiat.● Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus● dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.● Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.● Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.● Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :● Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.● Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.● Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.● Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.● In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.● Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.● Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.● Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.● Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.● Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.●
Matthaeus 11
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: ec24ee94…1cd900