In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.● Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.● At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :● quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?● aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?● Dico autem vobis, quia templo major est hic.● Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :● dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.● Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.● Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.● Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?● Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.● Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.● Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.● Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :● et præcepit eis ne manifestum eum facerent.● Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :● Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.● Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :● arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :● et in nomine ejus gentes sperabunt.● Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.● Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?● Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.● Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.● Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?● Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.● Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.● Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.● Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.● Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.● Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.● Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.● Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.● Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.● Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.● Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.● Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.● Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.● Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.● Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.● Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.● Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.● Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.● Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.● Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.● Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.● At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?● Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.● Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.●
Matthaeus 12
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 32e039e3…03afa6