Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.● Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.● Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,● et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.● Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.● Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?● Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.● Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.● Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.● Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.● Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,● dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.● At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?● Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.● Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?● Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.● Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :● Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,● et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.● Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.● Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.● Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.● Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.● Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.● Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.● Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :● et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.● Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.● Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,● et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.● Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.● Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?● Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.● Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.●
Matthaeus 20
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: a6092193…f665c3