Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,● dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :● et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.● Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :● Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.● Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.● Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.● Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :● turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.● Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?● Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.● Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :● et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.● Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.● Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,● et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?● Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.● Mane autem revertens in civitatem, esuriit.● Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.● Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?● Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.● Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.● Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?● Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.● Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :● Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.● Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.● Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.● Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.● Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :● quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.● Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.● Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.● Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.● Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.● Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.● Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.● Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.● Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.● Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?● Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.● Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?● Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.● Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.● Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.● Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.●
Matthaeus 21
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 8d49ac78…1320ac