Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :● Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.● Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.● Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.● Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :● reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.● Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.● Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :● ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.● Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.● Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.● Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.● Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.● Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.● Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.● Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :● dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?● Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?● ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.● Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?● Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.● Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.● In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,● dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.● Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.● Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.● Novissime autem omnium et mulier defuncta est.● In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.● Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.● In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.● De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :● Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.● Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.● Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :● et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :● Magister, quod est mandatum magnum in lege ?● Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.● Hoc est maximum, et primum mandatum.● Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.● In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.● Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,● dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.● Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :● Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?● Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?● Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.●
Matthaeus 22
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 1f334c43…7482ae