Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,● dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.● Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.● Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.● Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.● Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,● et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.● Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.● Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.● Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.● Qui major est vestrum, erit minister vester.● Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.● Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.● Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.● Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.● Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.● Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?● Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.● Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?● Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.● Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :● et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.● Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.● Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.● Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !● Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.● Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !● Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.● Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,● et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !● itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.● Et vos implete mensuram patrum vestrorum.● Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?● Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :● ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.● Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.● Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?● Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.● Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.●
Matthaeus 23
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 0ababa8a…a32fb2