Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.● Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.● Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?● Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :● multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.● Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :● consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :● hæc autem omnia initia sunt dolorum.● Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.● Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.● Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.● Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :● qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.● Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.● Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :● tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :● et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :● et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.● Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !● Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :● erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.● Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.● Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.● Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.● Ecce prædixi vobis.● Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.● Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.● Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.● Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :● et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.● Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.● Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :● ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.● Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.● Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.● De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.● Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :● sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,● et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.● Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.● Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.● Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.● Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.● Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.● Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?● Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.● Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.● Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :● et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :● veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :● et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.●
Matthaeus 24
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 1924db4d…eb1ce0