Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.● Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :● sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :● prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.● Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.● Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.● Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.● Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.● Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.● Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.● Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.● At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.● Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.● Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.● Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.● Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.● Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.● Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.● Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.● Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.● Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.● Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.● Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.● Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :● et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.● Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :● oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.● Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :● omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.● Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.● Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :● et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :● et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.● Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :● esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :● nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.● Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?● quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?● aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?● Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.● Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :● esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum :● hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.● Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?● Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.● Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.●
Matthaeus 25
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: edf8d059…520953