Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.● Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.● Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,● dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.● Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.● Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.● Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.● Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.● Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :● et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.● Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.● Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.● Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?● Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.● Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :● habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.● Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?● Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.● Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.● Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.● Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.● Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?● Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.● Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.● Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.● Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.● Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :● et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,● et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.● Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.● Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.● Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.● Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.● Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.● Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.● Et sedentes servabant eum.● Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.● Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.● Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,● et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.● Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :● Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :● confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.● Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.● A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.● Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?● Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.● Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.● Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.● Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.● Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,● et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.● Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.● Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.● Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :● inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.● Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :● hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.● Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,● et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.● Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.● Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,● dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.● Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.● Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.● Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.●
Matthaeus 27
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: d014bb71…369c72