Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.● Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :● erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.● Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.● Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.● Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.● Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.● Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.● Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.● Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.● Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.● Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,● dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.● Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.● At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.● Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.● Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.● Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :● euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :● docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.●
Matthaeus 28
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 8726df9e…b4f061