Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,● et aperiens os suum docebat eos dicens :● Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.● Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.● Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.● Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.● Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.● Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.● Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.● Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.● Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :● gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.● Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.● Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,● neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.● Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.● Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.● Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.● Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.● Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.● Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.● Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.● Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :● relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.● Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.● Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.● Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.● Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.● Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.● Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.● Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.● Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.● Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.● Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :● neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :● neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.● Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.● Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.● Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :● et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :● et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.● Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.● Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.● Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :● ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.● Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?● Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?● Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.●
Matthaeus 5
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 807448b5…cdf016