Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.● Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.● Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :● ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.● Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.● Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.● Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.● Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.● Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.● Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.● Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,● et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.● Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.● Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.● Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.● Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.● Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,● ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.● Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.● Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.● Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.● Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.● Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?● Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.● Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?● Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?● Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?● Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.● Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.● Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?● Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?● hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.● Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.● Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.●
Matthaeus 6
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: 81fabedb…b89f5f