Nolite judicare, ut non judicemini.● In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.● Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?● aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?● Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.● Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.● Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.● Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.● Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?● aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?● Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?● Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.● Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.● Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !● Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :● a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?● Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.● Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.● Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.● Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.● Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.● Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?● Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.● Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,● et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.● Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :● et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.● Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.● Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.●
Matthaeus 7
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: acdc92cd…2d94bc