Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :● Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.● Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.● Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.● Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.● Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.● In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.● Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.● Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.● In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.● Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.● Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.● Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.● In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.● Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.● Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.● Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.● Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.● Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.● Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.● Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.● In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.● Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.● Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.● Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.● Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.● Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.● Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.● De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.● Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.● Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.● Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.● Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.● Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.●
Numeri 2
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: c654d26c…c907ec