Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.● Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.● Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.● Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,● et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,● et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.● Dabisque dono Levitas● Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.● Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.● Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :● Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.● Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,● et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.● Filii Gerson : Lebni et Semei.● Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.● Filii Merari : Moholi et Musi.● De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :● quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.● Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,● sub principe Eliasaph filio Laël.● Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,● ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.● Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.● Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,● et castrametabuntur ad meridianam plagam.● Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :● et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.● Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.● At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :● omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.● Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.● Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :● columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.● Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.● Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.● Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.● Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.● Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :● et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.● In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,● accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :● dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.● Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,● pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :● et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.●
Numeri 3
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: cdadbab3…deb854