Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.● Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :● Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.● Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.● Qui dixit ad eum :● Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.● Ad filios autem Israël loqueris hæc :● Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.● Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.● Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.● Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.● Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.● Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :● quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.● Cui respondit Moyses :● Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :● et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.● Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.● Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :● et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.● Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.● Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.● Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.●
Numeri 27
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: 6977e25b…b7bc7c