Dixit quoque Dominus ad Moysen :● Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.● Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :● unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :● decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.● Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.● Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.● Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.● Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :● quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.● In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,● et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :● et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.● Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.● Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.● Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,● et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.● Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.● Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :● et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,● et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.● Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,● præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.● Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.● Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.● Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.● Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :● atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,● per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,● qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.● Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.●
Numeri 28
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: 06f34c21…e6717e