Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.● Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :● et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,● unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :● et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,● præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.● Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.● Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :● et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,● decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :● et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.● Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.● Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :● et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,● et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.● In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :● sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.● Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :● sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.● Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :● sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.● Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :● sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.● Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :● sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.● Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :● sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.● Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,● offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :● sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :● et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.● Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.●
Numeri 29
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: 41a97155…1347c2