Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,● sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :● si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.● Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :● et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.● Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.● Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,● et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.● Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.● Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.● Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,● conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.● Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :● sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :● quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :● quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.● Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.● Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.● Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.● Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.● In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :● qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :● qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :● qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.● Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.●
Petri I 2
book root: 6178684d…ab85ee chapter root: 30d0c9ad…02bf58