Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :● considerantes in timore castam conversationem vestram.● Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :● sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.● Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.● Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.● Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.● In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :● non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.● Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.● Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :● quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.● Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?● Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.● Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.● Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.● Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.● Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.● In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :● qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.● Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.● Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.●
Petri I 3
book root: 6178684d…ab85ee chapter root: 4273c4e8…6bc4a6