Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :● ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.● Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.● In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.● Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.● Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.● Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.● Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.● Hospitales invicem sine murmuratione.● Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.● Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.● Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :● sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.● Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.● Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.● Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :● quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?● et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?● Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.●
Petri I 4
book root: 6178684d…ab85ee chapter root: 3957dc1d…79b7e8