Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :● pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :● neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.● Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.● Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.● Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :● omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.● Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :● cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.● Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.● Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.● Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.● Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.● Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.●
Petri I 5
book root: 6178684d…ab85ee chapter root: 80a662b1…f49d8f