Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,● ad sciendam sapientiam et disciplinam ;● ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :● ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.● Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.● Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.● Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.● Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :● ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.● Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.● Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;● deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;● omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :● sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :● fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :● pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.● Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.● Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.● Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.● Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :● in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :● Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?● convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.● Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :● despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.● Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.● Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :● tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :● eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,● nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.● Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.● Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.● Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.●
Proverbia 1
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 34eb312b…69aa40