Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :● ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.● Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;● si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :● tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,● quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.● Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,● servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.● Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.● Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,● consilium custodiet te, et prudentia servabit te :● ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;● qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;● qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;● quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.● Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,● et relinquit ducem pubertatis suæ,● et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.● Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.● Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :● qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;● impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.●
Proverbia 2
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 5b0e1e3e…b37ed5