Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat :● longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.● Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :● et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.● Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.● In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.● Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :● sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.● Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :● et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.● Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :● quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.● Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.● Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.● Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.● Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.● Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.● Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.● Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia.● Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.● Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,● et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.● Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.● Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.● Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.● Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.● Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.● Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.● Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.● Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.● Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :● quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.● Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.● Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.● Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.●
Proverbia 3
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 80279099…b56d4b