Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.● Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.● Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.● Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives.● Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.● Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.● Principium sapientiæ : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.● Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.● Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.● Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.● Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis :● quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.● Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.● Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.● Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.● Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.● Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.● Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.● Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.● Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.● Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :● vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.● Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.● Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.● Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.● Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.● Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.●
Proverbia 4
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: e560e602…e5d7e6