Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :● ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;● favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :● novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.● Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.● Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.● Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.● Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.● Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :● ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,● et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :● Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,● nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?● pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.● Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;● deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.● Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.● Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.● Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.● Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?● Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.● Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.● Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.●
Proverbia 5
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 75be8182…2915d2