Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :● illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.● Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.● Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.● Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.● Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.● Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,● parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.● Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?● Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;● et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.● Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;● annuit oculis, terit pede, digito loquitur,● pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.● Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.● Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :● oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,● cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,● proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.● Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.● Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.● Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.● Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :● ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.● Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :● pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.● Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?● aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?● sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.● Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;● deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.● Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;● turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :● quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,● nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.●
Proverbia 6
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 60615ac9…5b9c87