Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.● De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.● Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.● Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.● Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.● Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.● Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.● Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.● Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.● Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.● Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.● Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.● Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.● Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.● Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.● Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.● Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.● Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.● Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.● Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.● Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.● Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.● Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.● Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.● Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.●
Proverbia 13
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 7165d5c0…73b2dc